monumenta.ch > Cassiodorus > ALEXANDER MAMMAEAE XXI. > 13 > 100 > 6 > GALLUS ET VOLUSIANUS XXVI. > 6 > 6 > 37 > 44 > 135 > 25 > 33 > bmv294.39 > 137 > 110 > 18 > 31 > 85 > 52 > 1 > 9 > 26 > 18 > sectio > 44 > 19
Cassiodorus, Historia Eccl., 6, XVIII.De reditu Athanasii ad Alexandriam. <<<     >>> XX.De concilio apud Alexandriam cum Athanasio celebrato.

Cassiodorus, 6, CAPUT XIX.De Lucifero et Eusebio.

1 Ea siquidem tempestate Lucifer Caralensis et Eusebius Vercellensis episcopi, imperatoris iussione ab exsilio revocantur. Utrique enim ultra Thebaidis terminos ab exsilio remeantes, tractabant quemadmodum corruptam Ecclesiae regulam repararent. Placuit igitur ut Lucifer quidem ad Antiochiam Syriae perveniret, Eusebius Alexandriam; ut una cum Athanasio, facto consilio, Ecclesiae dogmata repararent. Lucifer tamen misit in locum suum diaconem, per quem professus est ratum se habiturum quod esset, concilio ordinante, constitutum.
2 Ipse autem veniens Antiochiam, fluctuantem invenit Ecclesiam; erat enim inter se turba divisa, et non tantum haeresis Ariana, quae erat sub Euzoio, dividebat Ecclesiam; sed etiam Meletii sequaces, studium habentes circa suum praesulem, a suis consortibus recesserunt. Tunc ergo Lucifer ordinans eis Paulinum episcopum, rursus abscessit.
3 Eusebius autem veniens Alexandriam, cum Athanasio concilium celebravit. [SOCRATES, lib. III, cap. 4 et 5. Edit. Christ. Vales. cap. 5 et 6, p. 173.]
Cassiodorus HOME

bav823.231 bav824.168 bnf1603.115